monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127 > 40 > 105
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIV <<<     >>> in Psalmum CVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CV

1 Alleluia.
2 Ecce iterum alleluiatica nobis gaudia redierunt; ecce breviter praecipitur ut Domino totius psalmi iubilatione cantetur. Sed inspiciamus quod a superioribus dictis nec titulum nobis cognoscitur mutasse, nec causam. Titulus est enim Alleluia, causa confessio, quae miro modo ad laudes Domini omnino fecunda est. Quantorum enim hinc ora soluta sunt? Hinc Moyses cum viris, germana eius Maria cum feminis transitum Rubri maris divina laude celebrarunt. Hinc Debbora iucunda exsultatione praecinuit. Multi etiam prophetae canticos diversos tanti miraculi confessione profuderunt. Non immerito, quia magnalia ista totius humanae redemptionis sacramenta testantur. Ab Aegyptiis enim eripimur, quando ab operibus diabolicis divino munere liberamur. Mare Rubrum transimus, quando baptismatis sacramenta percipimus. In deserto pascimur, quando divina gratia concedente in mundi istius rerum bonarum largitate satiamur. Ad terram promissionis perducimur, quando in illa felici patria munere supernae pietatis intramus, ut merito talis causa frequenter iterata praedicetur, quae tantorum magnalium praefiguratione decoratur.
3 Divisio psalmi.
4 Introducitur confitens populus Hebraeorum, qui, relicta perfidia patrum suorum, ad pietatem Domini (ipso miserante) perductus est, ut intelligamus, cum fuerint conversi, et ipsos Alleluia merito pro sua redemptione cantare. In prima igitur narratione deprecatur propheta ut societur populo beneplacito, qui erat Domini Salvatoris adventu de gentibus congregandus. Secunda patrum suorum peccata dinumerat quae fecerunt in Aegypto: mirabilia Domini recto corde minime contuentes, pium tamen Dominum ab inimicis suis eos liberasse confirmans. Tertia, ad peccandi studia refert eos reversos; Dominum tamen electi sui Moysi precibus dicit fuisse delinitum. Quarta, iniquitates eorum asserit iteratas, Dominumque illos decrevisse perdere, nisi Phinees servi sui supplicatione placaretur. Quinta, ad aquam contradictionis Moysen ab illis exacerbatum esse commemorat, posteaque filios suos in cultura idolorum crudeliter occidisse. Unde Dominus vehementius iratus, tradidit eos gentium servituti, ac deinde misertus in conspectu inimicorum eos reddidit gloriosos. Sexta, precatur quod noverat esse venturum, ut de universis nationibus Ecclesia catholica congregetur, et laudes Domino aeterna exsultatione concelebret. Nunc partes psalmi per apertas divisionum semitas ambulemus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Sicut superior psalmus in primo versu declaravit, quia confessio illa ad laudes Domini debuisset aptari: ita et hic designat confessionem istam ad medicinam poenitudinis applicandam. Sed et hoc quoque ad praeconia Domini pertinere non dubium est, quando maior gloria est pietatis confitenti parcere, quam viventi sine offensione praestare. Hebraeorum siquidem compuncta congregatio, et divina inspiratione correcta, loquitur ad reliquam plebem, ut antiqui erroris pravitate damnata, ad divinam debeat redire clementiam. Et ne aliquis de culparum suarum numerositatibus [ed., numerositate] terreretur, addidit, Quoniam bonus. Quis enim dubitet ad eum recurrere, quem sibi audit posse celerrime subvenire? Bonus enim Dominus recte dicitur, qui delinquentem pascit, qui exspectat errantem, Qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [ms. G. et ed., impios] [Matth. V, 45]. Hoc etiam ipsius Veritatis voce declaratur: Nemo bonus, nisi solus Deus [Marc. X, 18]. Addidit, quoniam in saeculum misericordia eius. Audito bono Domino, ne se humana negligentia ab studiosa et sedula supplicatione suspenderet, remedii causam dicit: ut ad confessionem celerem Domini debeat munere festinare. In saeculum, vitae huius significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt; ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulare. Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi iam constat esse iudicium.
7 (Vers. 2.) Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Populus iste quem diximus, divinorum operum aestimatione completus, negat humanum sensum comprehendere, quod de illa plenissime [ms. A., B., F., plenissima] debeat Maiestate narrare. Quis enim, significat nullum. Cui enim aut ingenium suppetit ad cogitandum, aut lingua ad depromendum, ut tanta immensitas unius possit ore narrari? Ubi merito dicendum est: Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, ferrea vox. Addidit etiam, auditas faciet omnes laudes eius. Et hic quoque subaudiendum est, quis, ut perfecta nobis possit constare sententia. Pulchra autem varietate dictum est: quis auditas faciet omnes laudes eius? Illa enim possunt audiri, quae probantur et dici. Hic quoque modus inter proprias locutiones habendus est.
8 (Vers. 3.) Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. Postquam negavit laudes Domini posse comprehendi, sententiam dicit qua se consoletur genus humanum, ut cum illa nequeat implere, hoc saltem custodire festinet. Custodire enim iudicium est, qui inter alios recte iudicat; iustitiam autem facit, qui aequabiliter agit. Sive ille beatos dicit, qui iudicium in fide custodiunt; iustitiam vero in opere demonstrant. Sed vide quoniam addidit, in omni tempore, sicut in Evangelio dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic solvus erit [Matth. XXIV, 13]. Merito ergo isti tales beati dicti sunt, qui praecepta Domini pura mente custodiunt. Haec tertia species definitionis est, quae Graece peotes, Latine qualitativa dicitur, quae dicendo quid quale sit, id quid sit ostendit.
9 (Vers. 4.) Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Orant devoti, ut inter eos debeant aestimari, qui Domino fideli opere placuerunt. Novimus enim Israeliticum populum partim contumacem fuisse, partim in Domini constitisse mandatis. Unde isti suppliciter precantur ut in illorum societate debeant annumerari, quibus potest aeterna beatitudo gratia Divinitatis attribui. Et ut fides eorum perfectissima nosceretur, optant se visitari a Domino Salvatore, cuius adventu se noverant esse salvandos. Ipse est enim salutaris, de quo beatus Simeon ait: Nunc dimittis [ed., dimitte] servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum, Quod parasti ante faciem omnium populorum; Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel [Luc. II, 29, 30, 31].
10 (Vers. 5.) Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. Hoc est quod se petebant a salutari Domino visitari, ut bonitatem eius viderent, quam electis erat adventus sui munere praestaturus; quatenus cum Christiano populo gauderent, qui de eius erat [ed., erant] incarnatione laetaturus [ed., laetaturi]. Ipsa est enim gens Domini, quae de gentium est diversitate collecta, ut esset grex unus, et pastor unus. Sequitur harum rerum suavissimus fructus, ut laudetur Dominus cum haereditate sua. Utrumque enim coniunctum est, quia in praeconio Domini sui fidelis famulus [ed., populus] sine dubitatione laudatur, sicut in superiore psalmo dictum est: Laudamini in nomine sancto eius. Quapropter fidelis iste populus tanto desiderio ad conspectum Domini festinabat, tanta se Christianae plebi charitate miscebat, ut nefas sit putare eum spiritu non fuisse conspectum, quem tanta gratia cognoscimus expetitum, sicut ipse in Evangelio dicit: Abraham desideravit videre diem meum; vidit et gavisus est [Ioan. VIII, 56].
11 (Vers. 6.) Peccavimus cum patribus nostris; iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Venit ad secundam narrationem, ubi praedictus populus humili satisfactione prosternitur; ut illa in principio psalmi declarata videatur esse confessio. Dicit enim, peccasse se cum patribus, quoniam in eorum erant lumbis et origine constituti. Nam cum fuerit tempus longe divisum, quando in Aegypto patres eorum miracula facta carnaliter acceperunt, cum nulla Domino satisfactione responderent; et aetas ista multum posterior esset, quam praesentis psalmi series cantaretur, dubium non est illa eos peccata gemere, quae ex parentum suorum probabantur nequitia sustinere. Hoc haeresis Pelagiana non accipit, dum putat originale peccatum ad prolem Adae nullatenus pervenire potuisse. Cum maioribus enim suis peccant, qui se per gratiam Domini ab eorum delicto non separant. Quod Pater Augustinus diligentissima librorum disputatione convicit [Lib. I contra Iulianum]. Nunc autem quando Domino aspirante mens compuncta resipuit, merito a se peccata parentum volebat abstergi, qui ab ipsorum coeperat obligationibus segregari. Et ut purissimae confessionis firmitas appareret, haec eadem trina iteratione confirmat. Hoc est enim Peccavimus quod iniuste egimus; hoc est iniuste egimus, quod iniquitatem fecimus. Tanto enim unusquisque celerius absolvitur, quanto a semetipso vivaciter damnatur. Quae figura dicitur schesis onomaton, id est multitudo nominum coniunctorum diversis verbis unam rem significantium. Est et alia nobis in hoc loco tradita expositio: quia cum maioribus suis peccat, qui delicta similia non declinat, sed eadem facit quae priores suos fecisse cognoscit; ita tamen ut a posteris reatus originalis peccati, nisi per gratiam Domini non possit excludi.
12 (Vers. 7.) Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, et irritaverunt ascendentes in Rubrum mare. Duo sunt quae beneficia donata commendant, intellectus et memoria; quod utrumque in perfidis fuisse denegatur. Non intellexerunt, pulcherrima locutione signatum est. Videbant enim praestari; sed qua causa fieret, non ab eis probabatur agnosci. Nam decem plagis percussi sunt Aegyptii, ut Decalogo futuro Hebraeorum gens devota serviret. Dimissi sunt a Pharaone, ut et illi relinquerent diabolum cum ministris. Sed illi carnaliter quae gesta sunt intuentes, spiritualis gratiae minime praemia quaesiverunt. Non fuerunt autem memores misericordiae Domini, quando videntes Pharaonis exercitum antequam mare Rubrum divideretur, credebant se evadendi subsidia perdidisse; et contra Moysen locuti sunt melius sibi fuisse duro subiacere servitio, quam tota gens perire potuisset in eremo. Post haec consequens fuit, ut irritarent Dominum ascendentes in Rubrum mare, quando non crediderunt posse fieri, quod eius audiebant omnipotentiam polliceri. Ita factum est, ut nec intelligerent virtutem Domini, nec eius beneficia devota mente retinerent. Bene autem positum est, irritaverunt, quasi per se quietum atque placatum, infensum et iracundum sibimet reddiderunt. Ascendentes autem in Rubrum mare, dictum constat positione terrarum: quoniam cunctis regionibus Aegyptus perhibetur humilior, et inde discedentes loca petere visi sunt altiora.
13 (Vers. 8.) Et liberavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. Dicendo, propter nomen suum, designare mihi videtur Dominum Salvatorem, cuius vocabulo convenit salvare periclitantes. Deus enim quando liberat peccatores, non propter merita eorum praestat, sed propter nominis sui potentiam demonstrandam; ut pius evidenter appareat, si immeritis beneficia larga concedat. Quod enim dicit, notam fecit potentiam suam, non carnalibus utique oculis, sed spirituali cogitatione videntibus. Nam si omnibus notam fecisset, nequaquam durus populus de incredulitate peccasset.
14 (Vers. 9.) Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est; et deduxit eos in aquis multis sicut in deserto. Increpationem vocavit occultum Divinitatis imperium: quia mare in Exodo voce Domini nusquam legitur increpatum. Agit enim ille occultis motibus universa quae praecipit, et quasi ad audientes loquitur, quae sensum non habent attributum. Tanta enim virtus iussionis est, ut parere praevaleant, quae audire non noverunt. Siccatum mare non pro universitate debemus accipere, sed tantum quantum illis iter aperiret. Nam plus inde miraculum fuit ut undae liquidae excisis lateribus constitissent, nec fluenta fluerent, sed montium quadam firmitate consisterent. Sequitur, et deduxit eos in aquis multis sicut in deserto. Desertum est maxime quod aquarum inundatione deseritur, ut nullum ibi animal possit habitare periculo siccitatis ingenito. Educti sunt ergo Hebraei per abyssum tanquam per loca deserta, quae nimia sterilitate siccantur: ostendens quoniam sic aruit illa via fluentorum, ut usque ad iter potuisset pervenire pulvereum.
15 (Vers. 10.) Et liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum. Quamvis esset et hoc beneficium, si eos de potestate aliena liberaret, tamen auxit muneris quantitatem dicendo, de manu odientium; quibus utique parcere non poterant, quos immaniter impetebant. Horrebant plane propter quos et tantas plagas susceperant, et rerum suarum amissione privabantur. Intelligitur etiam de conspirata daemonum cohorte, quae humanum genus stimulo peccatorum et odit et percutit. Sequitur, et redemit eos de manu inimicorum. Hoc si ad litteram velis accipere, non videtur posse congruere; nam, ut liberaret Hebraeos, nullum Aegyptiis pretium dedit, quibus magis pro sua contumacia plagarum dura geminavit. Sed hoc prophetiae spiritu dictum credamus de temporibus Christianis, quando Dominus Salvator peccatores obnoxios pretioso sanguine suo a diaboli redemit imperio.
16 (Vers. 11.) Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. Hoc quidem ad litteram sine controversia videtur intelligi, quia nota est in Exodo commemorata descriptio. Verum unus ex eis non remansit, non ad universam Aegyptiorum gentem respicit, sed tantum ad insequentium multitudinem tendit, quae ibi usque ad minimum probatur exstincta. Remanserant enim de Aegyptiis, qui laetarentur in profectione eorum, sicut in psalmo superiore dixit: Laetata est Aegyptus in profectione eorum; sed illi scilicet qui in casu simili non fuerunt.
17 (Vers. 12.) Et crediderunt in verbis eius, et cantaverunt laudes eius. Post miraculum tale dicendo, crediderunt, duritiam cordis demonstrat, quod non ante eventum rei, sed post effectum miraculorum credere maluerunt. Nam etsi bonum sit visis rebus acquiescere, multo melius promissa credidisse, sicut in Evangelio Thomae dicit: Quia vidisti credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt [Ioan. XX, 29]. Quod vero addidit, et cantaverunt laudes eius, hymnum significat Exodi qui ait: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est [Exod. XV, 1], et caetera quae Hebraeus populus peracto miraculo magna exsultatione cantavit, sicut in tituli expositione narratum est.
18 (Vers. 13.) Cito fecerunt, et obliti sunt operum eius; non sustinuerunt consilium eius. Venit ad tertiam narrationem. Cito fecerunt; ac si diceret, summa celeritate mutati sunt, ut qui laudes Domino de collatis mirabilibus canebant, paulo post contra eum nefandas murmurationes assumerent. Non sustinuerunt consilium eius, quando prius conceperunt desperationem, quam eius parata beneficia provenissent. Dominus enim, qui eos liberaverat talibus tantisque miraculis, nullam eos victualium rerum passus fuerat penuriam sustinere. Sed illi anticipaverunt consilium supernum, qui eius noluerunt exspectare dispositum; more fragilitatis humanae, quae dum sibi nimia festinatione providere putat, incaute dispositionem Divinitatis anticipat.
19 (Vers. 14.) Et concupierunt concupiscentias in deserto, et tentaverunt Deum in siccitate. Hoc erat quod consilium eius minime sustinuerunt, ut in deserto comestionem sub diffidentia peterent, et aquam sibi dari sub murmurationibus postulassent. Quae figura dicitur cacozelon, id est mala affectatio, quoties ingenium iudicio caret, et spe boni fallitur praecipitata velocitas. Concupierunt autem concupiscentias. Genus hoc locutionis in Scripturis sanctis omnino creberrimum est; ut est, Desiderio desideravi manducare vobiscum pascha [Luc. XXII, 15]; et illud, Qui maledixerit patri vel matri, morte morietur [Exod. XXI, 17]; sive, Castigans castigavit me Dominus [Psal. CXVII, 18], et his similia. Ostendit enim nimietatem desiderii positio geminata verborum.
20 (Vers. 15.) Et dedit eis petitiones [mss. A., B., petitionem] ipsorum; et misit saturitatem in animas eorum. Temporalia petentes, merito carnea beneficia susceperunt. Duobus enim modis dicimus animam esse satiatam, cum escis corporalibus pro carnis infirmitate reficitur, et cum spirituali iucunditate completur. Sed hic animas eorum carnibus potuque dicit esse saginatas, ut ipsa voluntas quae desperatione peccaverat, rebus emergentibus vinceretur.
21 (Vers. 16.) Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Saturitatem ventris secuta seditio est, quae plerumque causas excitat, unde pericula perniciosa proveniant. Irritari aliquem dicimus, ad iracundiam provocari aut actionibus aliorum improbis, aut verbis asperrimis. Illud enim significat, quando Dathan et Abiron honorem sibi contra Moysen et Aaron excitatis contentionibus assumebant. Unde eorum poena prosequitur, irritaverunt enim viros sanctos ad interitum suum: quia per invidiam loquebantur, quod Domino displicuisse agnoscitur. Quod congrue inter laudes Domini ponitur, quia suos famulos vindicasse declaratur.
22 (Vers. 17.) Aperta est terra et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Haec, ut testatur Numerorum liber (Cap. XVI, 31, 32), supra illos contigisse manifestum est qui gratiam supernam Aaron et Moysi collatam venenosis invidiae dentibus appetebant, ut sibi honorem contumaciter assumerent, quem supradictis cognoverant misericordiam Domini contulisse. Quibus similis exitus provenit, quia causa una schismatis fuit; deglutiti sunt a terra, quia terrena sapuerunt, ut ipsa poenae qualitas scelerata facta testetur.
23 (Vers. 18.) Et exarsit ignis in synagoga eorum, et flamma combussit peccatores. Hoc factum est supra ducentos quinquaginta complices Dathan et Abiron, qui eorum infeliciter vota secuti sunt, ut thuribula tenere praesumerent, quod idem Numerorum textus eloquitur [Num. XVI, 35]. Synagoga vero hic non templum significat, sed adunationem, quam perustam divino constat incendio, ut qui in incensi praesumptione peccaverant, coelesti flamma cremarentur. Ideo enim addidit, eorum, ut eam a populo Domini separatam fuisse sentires. Flamma vero dicta est a flagello comarum suarum.
24 (Vers. 19.) Et fecerunt vitulum in Horeb [mss., Coreb], et adoraverunt sculptile. Hoc quoque notissimae historiae narratione declaratur, quando Moysi absentiam Iudaei minime tolerantes, prodigioso sensu in Horeb monte deserti, deum metallicum sibimet effecerunt. Sed quanto ipsis iumentis deteriores erant, qui nec vivum pecus aestimabant irridendis devotionibus adorandum! Horeb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum; ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illo deserto Horeb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum. Illud quoque aestimo considerandum quod dixit, adoraverunt sculptile, quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus advertere, ut vitulum adoraverint in deserto, et postea sculptilia simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est.
25 (Vers. 20.) Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum. Gloria eorum fuit adorata Divinitas, quam infelici commutatione perdentes, usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem, deum sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis. O nefarium scelus sic potuisse decipi, qui tanta miraculorum fuerant visione cumulati! Quale enim piaculum fuit, mutum animal Deo simile credere, quod sacrilegium fuisset vel hominibus comparare? Sed hoc totum impatientia fecit levissimorum hominum, quae semper ducit ad culpas et praecipitat ad ruinam. Nam si causam rei sub veritate discutias, nullum crimen est quod non impatientia matre nascatur. Contra hoc illud vere remedium est, illud fixum indubitatumque praesidium: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me [Psal. XXXIX, 2].
26 (Vers. 21.) Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham [ms. G. et ed., Chanaam], terribilia in mari Rubro. Magna crescit super Iudaeos oblivionis invidia; ut quod beneficium in mente habere potuissent, quibus liberatio sua in memoria permanere non valuit. Et ne putaretur parvum, quod ab animo videbatur ex clusum, dicit, magnalia; quae etsi pro beneficiis collatis a perfido animo retinere non poterant, certe vel pro ipsa rerum magnitudine recolere [ms. G et ed., recoli] debuerunt. Addidit etiam, mirabilia, quae nullo modo excusabiliter, quamvis mutabiles de suis mentibus excludere debuissent. Ad postremum cumulavit et terribilia, quae solent humanis animis vivacius insidere, quorum dum pavor revolvitur, memoria non deletur. Sed qualis hic stupor, qualis accusatur amentia, ut inter tanta magnalia declinare potuissent, quae a tanto operabantur auctore. Et considera quam multas res singulorum verborum adiectione cumulavit. Quae figura dicitur auxesis, id est augmentum paulatim ad superiora conscendens. Hoc sive in laudibus, sive in vituperationibus omnino praevalidum est.
27 (Vers. 22.) Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos. Haec omnia Exodi textus enarrat, quando Dominus ad Moysen locutus est, ut tam acriter peccantem populum ira sua consumere permisisset; sed ille in confractione, id est in perditione illa quam populus merebatur excipere, stetit contra Dominum dicens: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo [Exod. XXXII, 31, 32]. O sanctum virum, et omni laude dignissimum, quando a monte Sina ad castra descendit, et ante simulacrum vidit populum nefanda gesticulatione gaudentem, commotus adversus eos tabulas fregit, et gladio alterutrum iussit interfici; sed ubi universalis calamitas imminebat, se potius precatur exstingui, ne pateretur gentem generaliter interire. Utrumque pium, utrumque gloriosum; ut merito loqueretur cum divina clementia, qui eius dilexit facere constituta. Simul et illa virtus ostenditur, quia precibus sanctorum saepe poenas debitae mortis evadimus; non quia valet aliquis Domini mutare disposita, sed, ita ut eveniunt. ab eo noverit esse praescita.
28 (Vers. 23.) Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt in verbo eius. Venit ad quartam narrationem, in qua Iudaeos nec futuras promissiones in animo dicit habuisse, nec transacta miracula. Ideo enim nulla videbantur, quia semper carnaliter et visa et audita cogitabant. Desiderium siquidem corporale cito fastiditur acceptum. Sed adverte quam magna terra intelligentibus fuerit, ut desiderabilis esse diceretur; illis tamen nulla visa est, quia nihil in ea spirituale senserunt. Sequitur, non crediderunt in verbo eius. Filium significat, cui plebs nefandissima non credebat. Sive hoc ad litteram congruenter aptatur, quia ideo murmuraverunt, quod eius promissionibus minime credere maluerunt. Multa enim de se eorum perfidia facit intelligi, sed ubique reatus est.
29 (Vers. 24.) Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. Dum murmurationes exercent, vocem Domini nullatenus audierunt. Istud enim illis plerumque contingit, qui dum aliis vocibus occupantur, alia exaudire non possunt. Et nota quod hoc verbum exauditionis communi usu supplicibus tantum, non superioribus applicatur. Unde, quia hic dicit non exauditum Dominum, constat inter proprias elocutiones Scripturae divinae rationabiliter esse referendum. Addidit, in tabernaculis suis, ut non hoc laborantibus, sed otiosis contingere videretur. Maior enim criminis crescit invidia, cum murmurare contigit otiosis.
30 (Vers. 25.) Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto.
31 (Vers. 26.) Et ut deiiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. Hic iustitia Domini praemittitur, ut secuta pietas maiore gloria sentiatur. Dicit enim insurrexisse Domini potestatem, ut in excedentibus vindicaret, eosque in deserto prosterneret, qui praecepta Domini audire noluerunt. Deinde ut semen eorum, id est reliquos eorum humiliatos inter nationes redderet, qui pridem gloriosi cunctis gentibus exstiterunt. Ad postremum inclinatos atque despectos per regiones dispergeret, ne quidquam ulterius de sua congregatione praesumerent.
32 (Vers. 27.) Et consecrati sunt Beelphegor, et manducaverunt sacrificia mortuorum.
33 (Vers. 28.) Et irritaverunt eumin studiis suis, et multiplicata est in eis ruina. In his versibus et excessua maior, et vehementior ira subiungitur; ut non solum ad tempus sacrificasse, sed etiam ipsi quoque idolo gentium Beelphegor consecrati esse viderentur. Sic enim in culturas daemonum ritusque transierant, ut iam non Domini, sed daemonum servi esse probarentur. Pulcherrime autem dictum est, sacrificia mortuorum, quia defunctis hominibus impendi cultura ipsa probabatur, quos gentilitas immortales deos esse iudicabat. Sed intende sollicite quod multiplicatam ruinam supra eos dicit quibus erat sancti sui precibus parciturus. Illud enim quod debebatur, multiplicatum dixit mole peccati; ut maior fieret clementia quibus numerosior relaxabatur offensa.
34 (Vers. 29.) Stetit [mss. A., B., et stetit] Phinees, et exoravit, et cessavit quassatio.
35 (Vers. 30.) Et reputatum est illi ad iustitiam, in generationem et generationem usque in saeculum. Stetit, verbum ipsum soliditatem mentis ostendit: ut in illa generali perturbatione solus ausus fuerit confidentiam deprecantis assumere. Nam cum legatur [Num. XXV, 7, 8] telo transfixisse Iudaeum qui mulieri Madianitidi contra vetitum Domini miscebatur, tamen quoniam hoc zelo divino fecisse cognoscitur, oratio magis dicta est quam operatio. Quisquis enim bonis actibus occupatur, exorat. Cuius homicidium non horruit, quoniam adulterii maculam vindicavit. In tantum enim post effusum sanguinem innocens fuit, ut ipsius quoque iudicis meruerit voce laudari.
36 (Vers. 31.) Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis. Venit ad quintam narrationem, ubi illa refertur offensio, quando post tot ostensa miracula sub nefandis murmurationibus aqua petebatur, quae sic noscitur expetita, ut contradictio magis videretur esse quam postulatio. Ibi enim Moyses, sicut in libro legitur Numerorum (Cap. XX, 10), nimia Iudaici populi importunitate succensus, diffidenter excrepuit dicens: Audite me, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus eiicere? Quo sermone et ipse quoque peccavit, qui iam tantis miraculis praeacceptis non credidit Dominum quae fecit esse facturum. Quod dictum labiis suis a priore constantia omnino distinxit atque separavit, quando istud ambigue locutus est, dum illa certissima fide promisisset. Quod locutionis genus Scripturae divinae proprium esse dicimus, quando hoc nec litterae saeculares, nec communis usus exercet. Hic autem Moyses, sanctitate servata, hac tantum meruit ultione percelli, ne in terram introiret promissionis, qui de Domino magna promittere non praesumpsit. Nam post obitum eius cum ad Iesum Nave loqueretur Dominus dixit: Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moyses servus meus [Ios. I, 7]. Dicendo enim servus meus, gratiam in eo mansisse suae pietatis ostendit.
37 (Vers. 32.) Non disperdiderunt gentes quas dixerat [mss. A., B., dixit] Dominus illis.
38 (Vers. 33.) Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Tanquam parum [ed., parvum] fuisset quod peccaverat in deserto populus Hebraeorum, sic postquam terras promissionis intravit, oblitus Domini mandatorum, cum illis se magis gentibus vetita societate coniunxit, quas propter idolorum culturas eis fuerat delere praeceptum: addentes malum sceleribus suis, ut se eorum quoque superstitione polluerent; factaque illis est scandalum [ed., in scandalum] repromissionis terra, quae fuerat in magnum praemium, Domino largiente, concessa. Miserrimi hominum, qui Dei munus in peccata verterunt, ut quod ille donaverat ad gratiam, excedentibus fieret ad ruinam. Sic monemur recte uti beneficiis divina largitate concessis: ne magis inde pereamus, unde sublevati fuisse cognoscimur. Scandalum Graecum nomen est, significans sinistrum, quod mentes eorum in laevam partem perversa imitatione deduxit.
39 Vers. 34. Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis.
40 (Vers. 35.) Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum. Quamvis in Scripturis divinis effusum sanguinem humanum ab Hebraeis qui in terram repromissionis ingressi sunt, in sacrificiis daemonum non legatur, tamen ab aetate sequenti hoc fieri potuisse non dubium est, quando et praesens Scriptura index probatur esse veritatis. Et inspice quemadmodum veraci relatione peccantium exaggeratur iniquitas. Primo enim dixit: Effuderunt sanguinem innocentem; et ne putarentur extranei, addidit, filiorum suorum et filiarum, quorum salus in humana conversatione dulcissima est, ut illis non parcerent pro quibus pii parentes etiam interfici non recusant.
41 (Vers. 36.) Quos sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
42 (Vers. 37.) Et interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum; et fornicati sunt in observationibus suis. Adhuc in ipsa auxesi in his duobus versibus perseverat; quod schema Graece dicitur climax, Latine gradatio, quia per gradus quosdam, sive in laude, sive in vituperatione sensus noster ascendit; quam proxime quidem diximus, sed non piget frequenter repetere quod auctoritas ipsa cognoscitur iterare. Et quia dixerat filiorum filiarumque sanguinem fusum, adhuc crescit invidia, adhuc grandescit scelus, quando illa monimenta charitatis horrendis sculptilibus sacrificata memorantur. Interfectam igitur terram crudeles homines debemus accipere, qui se magis iniqua devotione trucidarunt; interficiendo enim filios suos, tam nefario scelere parentes potius videbantur exstingui. Tropica enim locutione positum est interfectam terram, dum terreni homines dicantur malis actionibus interempti. Exposuit enim quemadmodum interfectam dixerit terram cum carnales et insipientes pessima fuerint actione demersi. Nam illi fornicati videntur in Domino, qui se adulterinis superstitionibus polluerunt.
43 (Vers. 38.) Et iratus est animo Dominus in populo suo, et abominatus est haereditatem suam.
44 (Vers. 39.) Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
45 (Vers. 40.) Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Hoc quoque tropica locutione dictum est; quia perturbatio animi cadere non probatur in Dominum, sed vindictae eius excitata potentia, humana consuetudine ira vocitatur. Sed quid fecit iratus? Aversus est ab illis, quod malorum omnium constat extremum. Sic quando illud quod continet subducitur, necesse est ut earum quae continentur rerum ruina protinus consequatur. Traditi sunt enim opprobrio servitutis, qui gloriar videbantur in idolis. Sequitur, et dominati sunt eorum [ms. G. et ed., eis] qui oderunt eos. Quamvis omnis dominatus gentilis videatur esse molestissimus, addidit, qui oderunt eos, ut gravius esset cum serviret infenso. Nullis enim obsequiis talis Dominus placari potest; nam qui semper odit, semper iratus est. Denique vide quid sequitur, et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Talis ergo vicissitudo recipitur, ut qui amanti Domino servire noluerunt, odientibus inimicis iusto iudicio probarentur esse subiecti.
46 (Vers. 41.) Saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo; et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
47 (Vers. 42.) Et respexit eos cum tribularentur, cum exaudiret orationem eorum. Duplici modo hic misericordia Divinitatis [ed., Domini] exponitur. Praemisit beneficia, et humana non cessavit iniquitas; intulit vindictam, et afflictis iterum dignata est donare clementiam; ut intelligamus ipsum et bona praemittere, et flagellatis denuo subvenire. Hoc enim in his versibus reperis, si diligenter intendis.
48 (Vers. 43.) Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Causam dicit quare fuerit Israeliticus populus, cum saepius peccaret, auditus; nec usque ad perditionem debitam Domini miseratione pervenerit; propter Testamentum scilicet novum quod est aeternum, ubi Domini adventus eluxit, qui nulla successione mutabitur. Ipse enim promissus est Abrahae, quia de eius erat semine nasciturus; hoc erat absconditum in prophetis, sed Evangelii tempore revelatum est. Poenituit autem, more humanitatis edicitur, quae dum poenitet, consuevit mutare dispositum. Apud Dominum enim cuncta certis modis ordinata discurrunt; nec aliquid novum contra praescientiam eius evenit, dum omnia quae sunt facienda cognoscit. Necesse enim fuit ut nobis nostro more loqueretur, qui naturam mortalitatis, ut nos in aeternum vivificaret, assumpsit. Sed considera quia ista poenitentia Domini tunc fieri dicitur, quando et nos poenitentes esse cognoscit. Talis enim nobis ille efficitur, quales nos sibi esse probaverit. Addidit, secundum multitudinem misericordiae suae. Ipsa est quae cuncta peccata superat, ipsa quae usque ad nostram carnem venire dignata est. Multitudo enim misericordiae iuste dicitur, per quam mundus noscitur esse liberatus.
49 (Vers. 44.) Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui eos ceperant. In misericordias dicit eos datos, quia diversa charismatum munera susceperunt. Alii enim prophetae, alii apostoli, alii martyres, alii confessores ex ipso populo Domini miseratione floruerunt, ut eosdem postea miraculorum intuitu venerarentur gentes, quos ante velut abiecta mancipia possederunt. Sive magis ad diabolum vel ministros eius referri potest, ut coram eis redderentur liberi, quorum pravitate prius videbantur esse captivi. Unde Apostolus dicit: Principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis [ed., in filios] infidelitatis [Ephes. II, 2]; et alibi: Ut resipiscant a diaboli laqueis captivati [mss. A., B., F., capti] ab ipso secundum ipsius voluntatem [II Tim. II, 26].
50 (Vers. 45.) Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus.
51 (Vers. 46.) Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Populus ille cui ab initio psalmi istius verba dedimus, postquam se copia Dominicae laudis explevit, sexta narratione Patrem Dominum deprecatur ut Ecclesiam suam de gentium congregatione perficiat. Illud quoque subiungens, et gloriemur in laude tua, non in humana iactantia, sed in te, ubi est revera fixa gloria, et sine fine laetitia. Et intuere quod hic salvare dicitur Pater; legitur etiam et Filium salvare, ut est illud: Venit Filius hominis salvum facere quod perierat [Luc. XIX, 10]. Praedicatur etiam salvare Spiritum sanctum, ut est illud ad Titum: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti [Tit. III, 5]. Sic indivisibilis Trinitatis aequalitas atque unitas, et verbis similibus et virtutibus indicatur.
52 (Vers. 47.) Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus; Fiat, fiat. Haec est laus quam superiore versu congregatus optavit populus [ms. G. et ed., congregatos optavit populos] personare. Hoc etiam nunc sancta canit Ecclesia, quae se de tanto bono praesenti tempore consolatur. Sed hoc dicit ab isto saeculo usque ad illud perpetuum saeculum esse faciendum, ut continuata laus nunquam debeat habere fastidium. Sed cum praedictos hymnos devotus Iudaeorum populus canat, quis est iste alter qui dicit: Fiat, fiat, scilicet (ut mihi videtur) populus ille praeputii est, qui eo tempore in fide non erat, quando psalmus iste canebatur; qui tamen prophetiae virtute futurus introductus est, ut amore universitatis diceret: Fiat, fiat. Sic hodieque in ecclesiis orantibus sacerdotibus respondetur Amen, id est, Fiat. Sic iam illis temporibus ipsi indicabantur, qui nunc idem faciunt. Convenit enim magis haec verba ad talem intellectum trahere, quam librorum determinationes advertere, sicut quibusdam placet.
53 Conclusio psalmi.
54 Cantatum est Alleluia festivum, responderunt omnia titulo suo. Nam licet diversa dicta sint, in unam tamen gratiam tanquam voces canori organi convenisse noscuntur. Quapropter summo desiderio supplicemus, ut nos de beneplacito sibi populo esse concedat, qui de pravis recta, de amaris dulcia, de temporalibus facere consuevit aeterna; quatenus et nos in Christo Domino gloriantes communiter dicere mereamur: Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum. Meminisse autem debemus quod hic psalmus, quamvis habeat, Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus, ad poenitentes tamen non debeat applicari. Primum, cui festivum Alleluia praemissum est; deinde quia loquitur populus Hebraeorum, cum singulae personae poenitentibus dentur; tertio plus historiam continet quam delicta deplorat. In multis praeterea psalmis de peccati satisfactione breviter invenis dici; cum tamen non ad ipsam causam videantur aptari.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIV <<<     >>> in Psalmum CVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 24 > 133 > 1 > 17 > 13 > 9 > 127 > 40 > 105